monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVI <<<     >>> in Psalmum CXXVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVII

1 Canticum graduum.
2 Quam sit magnificus nonus gradus, numerus ipse declarat, qui trina triplicatione protentus, sanctum nobis Trinitatis culmen ostendit. Sed cum timorem Domini legerimus initium sapientiae [Eccli. I, 16], perquirendum est cur propheta in tali loco eum iudicaverit esse memorandum. Duo timores sunt qui corda nostra compungunt: unus humanus, per quem timemus aut pericula carnis pati, aut mundi bona deserere. Sed iste cognoscitur temporalis, quoniam tandiu haec metuimus, quandiu in huius saeculi conversatione versamur. Divinus autem timor per omnes provectus in hac vita nobiscum semper ascendit. Nam cum illa huius saeculi formido in primo gradu cum mundo deseratur, iste semper nobiscum manet, et in omni ascensu quasi fidelissimus comes assumitur; sicut in centesimo decimo octavo psalmo iam dictum est: Infige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui [Psal. CXVIII, 120]. Merito ergo et in tali gradu et ubique timor Domini debere nobis inesse praecipitur; quoniam nobis custos necessarius approbatur.
3 Divisio psalmi.
4 Primo membro propheta sub quibusdam allusionibus enumerat bona timentium Deum, ut animos devotorum coelestis praemii calore succendat. Secundo benedicit eos, ut gaudia aeterna recipiant: ne quis hunc timorem suavissimum pertimescat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Primo sermone timorem Domini ab huius saeculi terrore divisit. Dicendo enim, Beati omnes qui timent Dominum, ostendit non esse beatos qui mundi huius pericula in amissione temporalium rerum sollicita mente formidant. Illa enim miseros efficiunt, cum homines inani pavore discruciant; provectum non habent, sed immutationem; ascensum nesciunt, sed ruinam. Contra timor Domini ex amore descendit, ex charitate nascitur, ex dulcedine procreatur. Devotus timor timentem consolans, afflictumque reficiens: nesciens carere gaudio, nisi tali fructu deposito; de quo scriptum est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos [Psal. XXXIII, 12]. Quam proficuus timor est, quo filii docentur: qualis disciplina, quae dulcibus donatur affectibus [ed., effectibus]! Et alibi de ipso praecipitur: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ambules in omnibus viis eius, et diligas eum, et custodias praecepta eius ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut bene sit tibi [Deut. X, 12]? Dictum est quoque de eodem: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10]. Sed ne forsitan timendum solummodo putares Dominum cum tonat, cum coruscat, cum terras tremore concutit, cum criminosis minatur interitum, addidit, qui ambulant in viis eius, ut non solum suspendamur ab actibus pravis, verum etiam in fide probemur ambulare rectissima. Illi autem timent Dominum, qui ambulant in viis eius, et mandata ipsius devota mente perficiunt. Sed videamus cur alibi singulari numero ponatur via, et alibi plurali, sicut hic factum est. Cum de se loquitur Dominus Christus, viam se dicit, ut est illud: Ego sum via, veritas et vita; et iterum: Nemo enim potest ad Patrem venire, nisi per me [Ioan. XIV, 6]. Cum vias plurimas dicit, apostolos significat et prophetas, per quos venitur ad unam viam, id est, ad Dominum utique Salvatorem. Quod utrumque Ieremias testatur dicens: State in viis Domini, et interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea [Ier. VI, 16]. Hoc etiam et in alio loco sic intelligendum esse monuimus.
7 (Vers. 2.) Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. In isto et duobus aliis versibus qui sequuntur, enumerat bona timentium Deum. Sed primum considerandum est cur superius plurali numero posuerit, beatos, et nunc singulariter dixerit, munducabis. Usus iste Scripturae divinae proprius est ad singularem numerum redigere, quod pluraliter videtur esse propositum; scilicet quia mater Ecclesia (sicut saepe dictum est), quamvis plurimos beatos contineat, sancta unitate laetatur. Deinde perscrutemur quid velit dicere, labores fructuum tuorum, cum non de fructibus labores, sed de laboribus fructus sine dubitatione nascantur. Sed labores significare voluit opera bona, quae in hoc mundo ita fiunt, ut epulum suave in futura retributione concedant. Manducare est enim aliqua esca refici, et de ipsa satietate gaudere. Isti ergo labores qui sunt bonorum operum, percipiuntur in illa resurrectione, quando auditum fuerit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34]. Felix comestio quae non ventre digeritur, sed inconsumptibili perennitate servatur. Nam et animas habere pabulum suum psalmus alter ostendit, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Et ne istud pabulum carneum putares, addidit: Beatus es. Nemo enim de carnali comestione beatus efficitur, nisi qui per spiritualia dona saginatur. Et ne istum beatum mediocrem fructum crederes possidere, subiunxit, et bene tibi erit. Ubi bene est, omnia bona confluunt, et ad gaudium suavitatis adducunt. Significat enim illa praemia, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9].
8 (Vers. 3.) Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae.
9 (Vers. 4.) Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Simili modo intellectus ad litteram et hic quoque vitandus est. Nam cum plures sanctissimos viros uxores et filios perspicias non habere, et iterum sceleratos haec omnia possidere, quomodo in istam partem beatitudinis applicabis, quae subtracta plerumque bonis, et iniquis potius attributa cognoscis? Uxor enim dicta est, quasi ut soror. Quapropter uxorem hic beati viri sapientiam debemus accipere, sicut Salomon dicit: Qui voluerit sapientiam ducere sibi sponsam [Sap. VIII, 2]; et alibi: Ama illam, et amplexabitur te; et circumda illam, et servabit te [Prov. IV, 6]. Ipsa ergo uxor est iustorum, quae casto amplexu complectitur maritum. Vitis vero mater est uvarum, quae dulcia vina profundens, corda nostra recreat: sic et ista uxor, id est sapientia, fructus inferens iucundos, suavi nos delectatione laetificat. Domus autem nostra recte dicitur propria cogitatio, quando in eadem defixi, quasi in quibusdam aedibus commoramur. Istius autem domus parietes, duo sunt testamenta, in quibus mens sancta velut quibusdam lateribus firmata solidatur. Sequitur, Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. De uxore sapientia merito dicuntur filii nati esse, non filiae. Per sexum enim virilem plerumque mentis firmitas indicatur: sive quia hic sexus nominatus utrumque complectitur, sicut et alibi dicit: Beatus vir qui timet Dominum [Psal. CXI, 1]; non enim solum vir beatus est qui timet Dominum, sed et mulier beata est quae Dominum timet. Ipsi ergo circumdant spiritualem mensam, hoc est altare Domini, quando coelesti pane saginantur. Sed ideo tua dictum est, ut honor pontificis clarius appareret; sic enim de ipsis dicimus: Praesidet Ecclesiae suae: Redi ad Ecclesiam tuam; quod verbum in usu constat esse cunctorum. Illud quoque discutiendum est, quod filios beatorum olivis novellis comparare maluerit; ipsae enim sunt viridiores ac fortiores, et ex omni parte firmissimae, fructum quoque copiosius inferentes: de quo fructu et cibus conditur, et lumen accenditur, et fesso corpori subvenitur. Nec putes incassum olivam atque vitem his comparationibus fuisse sociatam; nam ille qui a latronibus in Evangelio vulneratus fuerat, infuso vino et oleo legitur esse curatus [Luc. X, 34]: quoniam haec duo vitae nostrae mystica praesidia subministrant; in vino austeritas iustitiae est, in oleo tenitas misericordiae; illud ad Vetus, istud ad Novum potest respicere Testamentum. Nam quod uxori vitem, filiis similavit olivas, parabole figura esse dignoscitur, quoniam res sibi genere dissimiles comparavit.
10 (Vers. 5.) Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Secuta est beati illius qui timet Dominum perfecta conclusio. Nam cum dicit: Sic benedicetur, significat (sicut superius constat expositum), sic enim meretur benedici, qui suum timet auctorem, qui formidare desinit inania, qui casto Domini timore completur. Et vide ordinem dictorum; ait enim prius: Ecce sic benedicetur omnis homo; et ne sibi hanc benedictionem usurparent contumaces ac fatui, addidit, qui timet Dominum.
11 (Vers. 6.) Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt in Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. Venit ad secundum membrum, ubi pietate sanctissima illos postulat benedici, qui ad omne bonum studium Domini timore flammantur, ut agnoscamus quam sit timor iste proficuus, cui benedictio sancta geminatur. Dicit enim, Benedicat te Dominus ex Sion, id est Dominus Christus, qui in hoc monte hominibus apparere dignatus est, et pro nominis sui qualitate tanquam pastori optimo semper ascribitur. Sion enim (sicut saepe dictum est) interpretatur speculatio. Sequitur, et videas quae bona sunt in Ierusalem. Necesse nobis est ista verba frequenter exponere, quia positi sensus ex ipsis maxime pendere noscuntur. Ierusalem indicatur visio pacis. Pax hic invisibilis res est, quae tunc videbitur, quando auctor eius Christus Dominus beata mente conspicitur; optat ergo ut in Ierusalem videat cuncta quae bona sunt. Aspicitur enim illic ipse Dominus, qui et ipsos intuentes aeternos facit, et se iugi perpetuitate demonstrat. Hoc ergo prophetiae spiritu sanctis optatur, quod eis evenire posse cognoscitur. Sed ne hoc crederes temporale, additum est, omnibus diebus vitae tuae, ut ineffabili dono aeternitatis cumulus adderetur.
12 (Vers. 7.) Et videas filios filiorum tuorum: pax [mss. A., B., F., pacem] super Israel. Adiecit et hunc versum benedictionibus suis; ut ille qui hic timet Dominum videat in illa beatitudine filios filiorum suorum; quod etiam et spadonibus accidere posse non dubium est. Filii sunt (sicut iam dictum est) qui spirituali doctrina generantur. Sed minus gaudii fuerat filios acquisiisse spirituales, nisi etiam et ipsi qui docti sunt, alios filios generasse viderentur. Filios enim filiorum significat nepotes, quod utique beatis viris contingere potest, qui praedicationibus sanctis populos instruere consuerunt. Et intuere quod inter summa gaudia memorat hoc videndum. Necesse est enim ut acquisitus fidelis magnum gaudium pariat acquirenti, quia magna inde probatur mercede cumulandus. Ad quos illud talentum respicit, quod paterfamilias duplicatum laetus invenit. Sequitur sententia quae beatitudinis illius culmen suavitatemque declarat; ut supra illam beatam Ierusalem pax, id est Dominus Salvator insideat, et cuncta beata faciat, quaecunque maiestatis suae virtute complectitur. Hoc est quod superius dixit: Videas quae bona sunt in Ierusalem. Ista enim pax est quam omnis desiderat devotus, cui suspirat, cui gemit, pro qua ipsam animam libenter effundit.
13 Conclusio psalmi.
14 Cognovimus in praesenti psalmo quae Deum timentibus sint promissa, quos fructus recipiat qui Dominum sincera mente formidat. Studio ergo maximo deprecemur, ut istum timorem accipere mereamur, qui non ad poenam petitur, sed ad salutem; unde talia proveniunt, qualia nunquam de mundi oblectatione nascuntur. Decet enim peti nimia supplicatione quod summum est. Quapropter (ut dictum est) Dominum iugiter expetamus, ut ipsius largitate mereamur ad talia munera pervenire. Nam qui peccatores opportune et importune praecipit supplicare, promisit quod etiam et nos immeritos possit audire.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVI <<<     >>> in Psalmum CXXVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127